- BURDIGALA
- I.BURDIGALAGallic. Bourdeaux, urbs Archiepiscopalis valde antiqua, potens et perampla, Aquitaniae ad Garumnam fluv. Emporium celebre, et statio navium non contemnenda, cum arce munita, vulgo. le Chasteau Trompettc. Patria Ausonii, de qua ille in Catal. urb.Diligo burdigalam, Romam colo, civis in hac sum,Consul in ambabus, cunae hîc, ibi sella curulis.12. leuc. ab ostio Garumn. Baudrand. Plin. l. 4. c. 9. et Strab. l. 4. Burdigalenses appellant Bituriges Viviscos, ad differentiam Bituriaensium Cuborum, uti Caesar vocat incolas urbis, hodie Bourges. Universitas olim inter celeberrimas, a Caroli VII. Eugenio IV. Ludov. II. pristinum nitorem et incrementum nacta: Unde clarissimi viri prodiêre, de quibus Ausonius modo laudatus, et Hieronym. videri possunt. Burdigalae visenda 12. capitib. egregie exsequutus est, Iodocus sincerus, in addit. Itiner. Gall. Historia eius paucis haec est. Olim sub Gallis, dein Gothis, quibus ibi regia sedes, postea sub Dominis peculiaribus. Gregor. Turonens. l. 8. c. 6. meminit Garacharii Comitis, sub Clotario II. Siguinus Comes fuit sub Carolo M. cui successit Hugo fil. Porro Duces Guiennae, post mortem Caroli Calvi rerum hîc potiti, donec Alienora, haeres ultimi Ducis, Ludov. VII. cognomine Funioris nupta Galliae regno Burdegalam adiunxit. Sed repudiata, Henrico Normanno, postea Angliae Regi nupsit. Hinc Angli urbis Domini usque ad Carol. VII. Qui ibi Parlamentum institutit, quod seditione excitatâ excussum, restitutum vero a Ludov, IX. Ab eo tempore sub Galliae Regibus. Sub Ludov. XIV. iterum turbare coepit, sed ad obsequium redacta, ante aliquot lustra. S. Martialis Apostolus Burdigalensium fertur. Sub hoc Archiepiscopo novem Episcopi sunt. Urbs a quatuor Iuratis, Gall. Eschevins, et Consule seu Magistro populari, Gall. Marie administratur. Hîc Concilium A. C. 385. quô Priscillianus condemnatus. 1093. 1098. 1263. Concil. Provinciale 1582. et 1624. Pluresque Synodi hôc saeculô. Concil. Gall. Ceterum de urbe hac, vide porro Auson. de ill. urb. c. 13. Panlin. Ep. 4. Merul. Cosmogr. part. 2. l. 3. Lurbaeum, Chron. Burdig. Oihenart. not. Vascon. Vinet. in Antiquit. et notis in Auson. Sanmarthan. Gall. Chron. tom. 1. p. 195. etc.II.BURDIGALAoppidul. Delphinatus, ad Robionem amnem, iuxta montes. 7. leuc. a Valentia, 5. a Dia.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.